La versione dell' 11ª edizione
La filosofìa greca a Roma
Tum ego: Sunt, inquam, ista, Varro. Nam non in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum, locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis incollasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. Causam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed eam mihi non sane probas; immo vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca poterunt, non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? An quia delectat Ennius, Pacuvius, Accius multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum, quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur Aristotelem, Theophrastum? Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. Ego autem,Varro, (dicam enim, ut res est) dum me ambitio, dum honores, dum causae, dum rei publicae non solum cura, sed quaedam edam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovabam, cum licebat, legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus vulnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico.