La versione della 16ª edizione
Quanto poco abbiano stimato la questura di Cicerone i suoi concittadini
Non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si de quaestura mea dixero. Quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis im-periis arbitrar ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum. Sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse. Vere mehercule hoc dicam: sic tum existimabam nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui.[...] Itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia Puteolos for¬te venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse, concidi paene, iu¬dices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam esset novi. Cui cum respondissem me e provincia decedere: «Edam, mehercule», inquit, «ut opinor, ex Africa». Huic ego iam stomachans fastidiose: «Immo ex Si¬cilia», inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret: «Quid? tu nescis», inquit, «hunc quaestorem Syracusis fuisse?» Quid multa? Destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad aquas venissent. Sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati. Nam postea quam sen¬si populi Romani auris hebetiores, oculos autem esse acris atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit.
M. Tullius Cicero, Pro Plancio, 64-66