La prova
CONTENTIO DE RE PUBLICA QUAMDIU SAPIENS SIT
Contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magmorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui.
Sed contentio tamdiu sapiens est quamdiu aut proficit aliquid aut si
non proficit non obest civitati. Voluimus quaedam, contendimus, experti
sumus; optenta non sunt: dolorem alii, nos luctum maeroremque
suscepimus. Cur ea quae mutare non possumus, convellare malumus quam
tueri?
C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novo. Idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatoridecem legatos decrevit , lege Sempronia succedentum non censuit .
Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire . non idem aliis videtur. Sunt fortasse in sententia firmiores.
Reprendo neminem, sed adsentior non omnibus neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari. Sed siqui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sitr, quos video esse nonnulos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant.
Illam enim fortasse pertinaciam nonnulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniuctam.
M. Tullius Cicero (pro Balbo)