Certamen Ciceronianum Arpinas

Indirizzo:

Via Aquila Romana, 2 Arpino (Fr) - Italy

Informazioni:

This email address is being protected from spambots. You need JavaScript enabled to view it.

Telefono:

(+39) 07761810231

XLIV CERTAMEN CICERONIANUM - ARPINO: 8-9-10-11 MAGGIO 2025

Piattaforma per l'iscrizioni Certamen 2025: https://certamen.comune.arpino.fr.it
Certamen registrations 2025: https://certamen.comune.arpino.fr.it
Scarica il manuale di utilizzo

La versione della 13ª edizione

 

Solo l'onesto è bene

Vereor ne cui vestrum ex Stoicorum hominum disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio. Dicam quod sentio tamen, et dicam brevius quam res tanta dici potest.
Numquam mehercule ego neque pecunias istorum, neque tecta magnifi¬ca, neque opes, neque imperia, neque eas quibus maxime adstricti sunt voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his cir-cumfluentes ea tamen desiderare maxime quibus abundarent. Neque enim um-quam expletur nec satiatur cupiditatis sitis; neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu.
In quo equidem continentissimorum hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec imbecilla et commutabilia pecuniae mem¬bra verbo bona putaverunt appellanda, cum re ac factis longe aliter iudicavissent. Potestne bonum cuiquam malo esse? Aut potes quisquam in abundatia honorum ipse esse non bonus? Atqui ista talia omnia videmus ut etiam improbi habeant et absint probis. Quam ob rem licet irrideat si qui vult: plus apud me tamen ve¬ra ratio valebit quam vulgi opinio; neque ego umquam bona perdidisse dicam si quis pecus aut suppellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum patriam Prienam cepisset hostis, ceterique ita fugerent ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam ut idem ipse faceret, "ego vero - inquit -facio, nam omnia mecum porto mea". Ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam bona. "Quid est igitur - quaeret aliquis - bonum?"
Si quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum.

M. Tullius Cicero, Paradoxa stoicorum

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen Ciceronianum Arpinas

Certamen on Facebook

Newsletter

Iscriviti alla Newsletter per rimanere informato su tutte le novità del Certamen Ciceronianum Arpinas
Invieremo delle newsletter periodiche tenendovi informati su tutte le novità sulla manifestazione.