La versione della 14ª edizione
Il dovere dell'accusatore
Omnes qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti, in iudicium rei publicae causa vocant previdere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sed quantum in omnem vitam negotii suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi dicunt innocentiae, continentiae virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi. Nam qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab religione officii declinarit? Quapropter hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod non solum ab re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius mo¬di fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque officii, sed etiam vi quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum.
Itaque hoc, iudices, ex homine clarissimo et eloquentissimo, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Car-bonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum vo-luntates habebat et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. Atque ille his praesidiis ingenii fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato Consilio sed ineunte aetate susceperat;... nos, qui iam et quid facere et quantulum iudicare possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.

M. Tullius Cicero, Actionis in C. Verrem secundae L.IIIi, 1-3